- NYMPHAEUM
- I.NYMPHAEUMBalneum apud Romanos praeclarum, qualia 12. fuêre in urbe, inter quae Nymphaeum Alexandri Severi et Marci Imperator. apud Septizonium, illustria fuêre. Athermis, i. e. a balneis calidis discrepare ost endit l. Si quis per C. de aquaeduct. l. 2. ubi Praefectus Vigilum iubetur, diligenter providere, quantum aquae thermis, quantum Nymphaeis pro abundantia civium deputari convenita. Alciatus locum fuisse existimat, in quo Mulieres lavarentur, in l. si qui divin. C. de aquaeduct. l. 11. Et sic distinguere videtur Iul. Capitolin. c. 32. Opera Gordiani Romae nulla erant praeter quaedam Nymphaea et Balneas. Forcatulus vero non assentitur, non quod neget, mulieribus in Nymphaeis lavari vetitum, sed quod putet, viris etiam permissum exstitisse, separatim habere sua Nymphaea. Ideoque ipsi Nymphaeum est, lavacrum seu balncum, aquam tepidam habens, non valetudinis, sed voluptatis causâ paratum; hinc prius consulitur Thermis, mox Nymphaeis, postremo aliis usibus, in l. dicta Si quis per. Strabo l. 7. tradit, in Apolloniatum finibus locum extare, Nymphaeum dictum, ubi saxum sit ignem vomens, sub quo fontes aquis tepidis et bitumine scatentes. Pindarus Olymp. 12. θερμὰ Νυμφᾶν λοῦτρα βαςτάζεις, Calida Nympharum balnea frequentas, de viro loquens. Quod nomen inde sumptum, quia per aestatem pomeridianâ horâ Nymphae sese fontibus abluerent, Dianae puta comites, in secretis nemorum, ut ibi se oblectarent, fontibus. Quod et Romani servârunt, in octavam diei horam lotionem differentes. Martial. l. 11. Epigr. 53. v. 3.Octavam poteris servare, lavabimur una,Scis quam sint Stephani balnea iuncta mihi.Forcatulus in suo Cupid. Iurisperit. c. 10. n. 12. Brisson. etc. In genere aquarum receptaculum notat, apud Ambrosium in Actis S. Sebastiani c. 18. n. 65. Circa insulas, circa vicos, circa Nymphea quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui Idolis delibâssent. Vide quae de Nympheis congessit Car. du Fresne in sua Constantinopoli. Zonaras Monachus, qui de Graecorum Imperatorib. scripsit in Leone. I. Nymphaea esse vult Palatia publica, in quibus nuptias celebrarent illi qui habitarent angustius, eaque aedificiis maximis, in quibus Senatus cogeretur, plerumque fuisse adiuncta scribit: qualia aedificia Romae erant, Curiae, Senacula, Balsilicae. Alii loca suisse publica contendunt, delectationis gratiâ facta, in quae, non ut in Balneas ac Thermas, propter usum aqua deduceretur, sed gratiae potius ac voluptatis causâ, et a Nympharum statuis, quibus ornata fuerint, nomen traxisse. Graec. Ὑδρεῖα, Latinis aliter Aquaria et Aquagia, vide supra. Verum, ut de forma aut usu illorum exacte non constet, certum interium maxime insignia fuisse; unde aut ab ipsis Imperatoribus construebantur, ut de Nymphae Marci, ambitiosi operis, scribit Ammian. l. 15. de Alexandri Victor; de Gordiani, Capitolin. loc cit. Aut ab Urbis Praefectis, quale Clearchus Valentinianô et Valente Imperatorib. exstruxit Constantinopoli, et Flavius Philippus reparavit Romae. Sed nullum horum ad nostra aut Patrum usque tempora duravit. Recens nunc est intra Neapolim et montem Vesuvium, in villa Leucopetraea, cuius forma talis est. Aedificium exmarmore quadrangulare, ad quod unâ solum portâ est aditus et aliquot gradibus descensus. Ad dextram introeunti ad caput fons est aquae limpidissimae, ad cuius quidem custodiam accubat Arethusa nuda, ex candidiss mo marmore: solum varium et marmoratum et canali circumdatum, in quod ex fonte aqua effluit. Parietes ex conchis lapillisque, alibi, nigri, flavi, purpurei coloris quasi maltbâ illiti, in quibus ex concharum compositione, tamquam ductibus in pictura, anni menses duodecim, et quatuor Virtustes Politicae expressae. Item raptus Proserpinae, Pan canens fistula et mulcens gregem, praeterea imatgines nympharum nantium, navigantium, in piscibus ludentium: inter quas Helle insidens arieti, Siren delphini, Europa tauro. In eodem ad singula latera quatuor statuae marmoreae: Herculis leoninam gestantis, Panos agnum baiulantis, Genii cani blandientis, Naiades nudae etc. Haec ex Fabricio Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. Sed et Nymphaeum, apud Dionys. in Histor. Rom. locus, in quo ex suffito ture praescita de omnibus rebus futmis, praeterquam de coniugio et morte, peti solebant, ut infra dicemus voce Tus. Item fons ad Templi fores, ubi ad orandum ingressuri olim Christiani manus lavabant, Anastasio Biblioth. in Hilaro etc. Vide quoque infra, in voce Nympheta.II.NYMPHAEUMoppid. Tauricae Chersonesi apud Theodosiam urb. Ciprico, teste Nigrô. Item promontor. geminum Macedoniae: unum ad radices montis Athi in latere Australi, Capo Ninfeo ex tabul. recent. Nunc Capo de monte Santo, Baudrand. Alterum in ora maris Ionii, apud Apolloniam et Aoum fluvium, Capo Pali Luccaro. Lucan. l. 5. v. 720.Nymphaeumque tenent, nudas Aquilonibus undas.III.NYMPHAEUMportus Macedoniae, Caes. l. 3. Bell. Civ. c. 26. 3. mill. pass. ab urbe Lissa. Item Sardiniae, Ptol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.